Gaudeamus



Реклама в Интернет

1. Gaudeamus, igitur, / bis
Iuvenes dum sumus. \
Post iucundam iuventutem,
Post molestam senectutem
Nos habebit humus. bis

2. Vita nostra brevis est, / bis
Brevi finietur, \
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur. bis

3. Ubi sunt, qui ante nos / bis
In mundo fuere ? \
Vadite ad superos,
Transite ad inferos,
Quos si vis videre. bis

4. Vivat Academia, / bis
Vivant professores ! \
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet,
Semper sint in flore! bis

5. Vivat et respublica / bis
Et qui illam regunt ! \
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
Qui nos hic protegunt ! bis

6. Vivant omnes virgines, / bis
Faciles, formosae ! \
Vivant et mulieres,
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae ! bis

7. Pereat tristitia, / bis
Pereant dolores ! \
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius,
Atque irrisores ! bis